Joannes Bocatius
Opera quae exstant omnia
CONSPECTUS RERUM, DESCRIPTIO
Descriptio
"Poetarum per Hungariam facile princeps", "praeceptor Hungariae Superioris": haec et his similia scripsit Matthias Belius de Ioanne Bocatio, qui Vetschaviae, in Lusatiae Inferioris civitate natus erat anno 1569. Studiis in Germania et Moravia confectis in Hungariam venit. Iniit docendae munus iuventutis Epperiessini et Cassoviae, ubi a civibus brevi tempore primum notarius, deinde iudex primarius electus fuit. Post diaetam Carponiensem (1605) Stephanus Bocskaius in Germaniam misit eum ad renovatae religionis principes electorales, ut motum ordinum Hungarorum a calumniis purgaret. In itinere autem ab imperatore Rudolpho II in ducatu Brunsvicensi detentus, paullo post Pragam tractus in Alba Turri laesae maiestatis accusatus vinculis sempiternis affectus est. Post quinquennium ex carcere mirabiliter ereptus rediit Cassoviam, et denuo iniit munus ludirectoris. Anno 1619 se abdicans hac provincia in aula Gabrielis Bethlen, principis Transylvaniae historicus ordinarius factus est. Duobus post annis Hunnebrodae - quonam morbo, ignoramus - e vita excessit.
Patet omnibus, quam sint Bocatiana quaedam exemplaria rara, ideo opera Nostri omnia in tribus voluminibus (poetica nunc duobus, tertio prosaica paullo post) collecta iuris publici facimus. Quorum praecipue ea (ut Olympias carceraria, epistulae etc.), quae nunc primum typis excusa in manus sumi possunt, non sunt neglegenda.
* * *
Tomus hic tertius, continens opera Ioannis Bocatii prosaica, i. e. soluta oratione scripta, monumentum magnum habet, et quidem ideo, quod opus praecipuum Bocatianum: Olympias carceraria in hoc tomo primum iuris publici facta est. De Olympiade carceraria multi multa loquebantur scribebantque, confundentes cum libro, qui intitulatur Bocatius redivivus, at nunquam ulla exemplaria videbant, neque sciebant, existatne illud opus. Ecce testimonium: existit, et non desideratur amplius.
Operae pretium erit non solum Olympiadem carcerariam, sed etiam epistolas ex carcere scriptas, adhuc ignotas diligentius perscrutari, necnon confessiones, supplicationes et id genus alia documenta ad captivitatem pertinentia. Habemus enim sententiam, sola per ea cognoscimus, quam fuerit Noster homo caducus, quam turpiter se gesserit aula maiestasque caesarea; quam aliter locutus sit Noster in confessionibus et supplicationibus, quamque aliter scripserit ipse postliminio domi.
Re vera hic, in istis scriptis latet illa tragoedia, vel si velis potius illa a Bocatio bis memorata tragico-comoedia, quam Pragae perpeti coactus erat. Perlecto hoc tomo haud dubie propius admovemur ad captivitatis causam ac veritatem Nostri.