Tétel adatlapja
VisszaCÍMLAP

Antonio Bonfini

Rerum Ungaricarum decades

INTRODUCTIO


...

Bonfinius primus erat, qui historiam Hungarorum stilo cultiore elegantioreque et idea sublimiore composuit, Chronicon enim Budense (1473.) et Chronica Hungarorum Iohannis Thwrocz (1488.) aetati litterarum renascentium convenire iam non potuerunt. Hic Italus primus in Hungaria iam non chronicam, sed historiam - opus rhetoricum - scripsit et tamen inter historicorum Hungarorum primos merito et iure memoratur. Bonfinius sibi Livium proposuit, quem - ipse quoque permultas orationes operi inserens - et divisione (decades) et stilo et idea imitatus est, quare nomen Livii Hungarici optime meruit. Ita historiam composuit, sicut illa aetas renascens requisivit desideravitque: Romanum spiritum respirantem; itaque origines rerum, quantum fieri potuit, ad tempora Romana reducit, quam ob rem iure reprehenditur. Hoc modo Hungaros non solum sui temporis, sed posteriorum saeculorum quoque erigere, sublimare, amore patriae complere et consolari necnon investigationem historiae Hungaricae suscitare potuit: sic historicus magni affectus et momenti factus est.

Fontes et antiquos et coaetaneos, quantum in potestate erat, toti operi diligentissime conquisivit et multoties sine iudicio et critica iis usus est. Ad res ante se gestas componendas praecipue Chronicam Iohannis Thwrocz, quae Chronico Budensi nititur, fundamento posuit, qua de causa pars pretiosissima decadum profecto aetatis suae est, cuius testis fidus comprobatur. Licet historicus aulicus Mathiae et Wladislai regum factus esset, tamen sincerus et non plane adulator exstitit.

Bonfinius totum opus in quinque decadibus conscribere voluit; quominus opus suum finiret, apoplexia eum impedivit. E quinta decade tantum quinque priores libros componere potuit. Etiam stilus eius in grandi opere mutatur, in decadis quintae enim quinque libris multo longioribus sententiis, quam in prioribus decadibus, utitur. Tres priores decades magnitudine paene aequales sunt; decas IV. multo minor est, quam una trium priorum; decas V. etiam decade IV. multo minor fuisset, si omnes decem libri compositi essent. Tres praefationes (dedicationes) toto opere inveniuntur: 1. ad decades I.-IV. scripta, cum Bonfinius circa annum 1492. medium quattuor decades Wladislao tradidit; 2. decadi II. quaedam praefatio parva ea occasione praefixa est, quod ab hac decade res gestae regum Hungarorum et quidem Christianorum compositae sunt; 3. ante decadis quintae quinque libros posita, cum eosdem Wladislao regi tradidit.

Singulis decadibus haec continentur: decas I.; patria antiqua Hungarorum, id est Scytharum; res gestae eorundem et Gothorum et Hunnorum; patria hodierna Hungarorum; decas II.: Hungari Christiani facti; res gestae Hungarorum a Sancto (sive I.) Stephano primo rege (1001.) usque ad mortem Ludovici Magni (sive I.) regis (1382.); decas III.: a morte Ludovici usque ad Iayzam a Mathia Corvino de Hunyad rege occupatam (1463.); decas IV. ab anno 1463. usque ad coronationem Wladislai II. regis (1490.); decadis V. libri 1-5.: a regnante Wladislao usque ad annum exeuntem 1496., dum Wladislaus regnat.

...


×