Csomós Mihály
Exercitatio juridica super decr. Trip. part. I. titulis XCII. XCV. XCVI. CIII. CIV. CV. CVI. CIX. de dotalitiis ...
Theses adnexae
I. Justitia recte definitur, quod sit constans et perpetua voluntas, Jas suum cuique tribuendi.
II. Jurisprudentia est divinarum humanarumque rerum notitia, justi atque injusti scientia.
III. Objecta Juris Civilis sunt tria: Personae, Res et Actiones.
IV. Personae sunt honmines considerati cum suo sttatu, eaeque, Jure nostro, sunt Nobiles, vel Ignobiles.
V. Nobiles sunt Membra Sacrae Regni Coronae, qui nullius praeterquam Principis legitime coronati subsunt potestati, ceterisque Privilegiis Nobilitaribus gaudent.
VI. Nomine Rerum, in Juro intelliguntur omnia ea, quae in Bonis Privatorum esse possunt, sive sin Res Corporales, sive Incorporales, sive Mobiles, sive Immobiles.
VII. Actiones suut Remedia juris persequendi in Judicio, ea, quae cuique de Jure competunt.
VIII. Ad Judicium constituendum ordinario triplex Persona requiritur: Judex, Actor, et Reus.
IX. Judex secundum allegata et probata, non secundum privatam suam scientiam judicare tenetur.
X. Duplicem Judicis conscientiam videlicet Rei, et Dicti, in Judicio, non admittimus.
XI. Leges Humanas eatenus valere, quatenus, non contrariantur Legibus Naturalibus, et Divinis, adserimus.
XII. Obligatio ad contrabendum Matrimonium est absoluta, ratione totius Generis Humani, non autem ratione singulorum.