Lázár János
Versus mnemonici summaria et numeros titulorum operis Decreti Tripartiti ...
INDEX, AD LECTOREM
Index
AD LECTOREM
DECRETI TRIPARTITI REGNI HUNGARIAE
Pars prima
Pars secunda
Pars tertia
Ad lectorem
Familiare est Philosophis facultates animae cognoscitivas in Superiores & inferiores distingvere, Judiciumque & Ratiotinium ad illas ad has Imaginationem & memoriam referre, Quarum utraeque licet in acquirenda rerum cognitione non utiles modo, Verum summe quoque necessariae sunt, quantum tamen superiores illae, prae inferioribus nobiliores habentur, observatumque jam ab olim est, Vix in eodem perfectionis gradu & Rationem & Memoriam eidem subjecto inesse, tantum artificiosa quadam ostentatione judicio se quilibet & arte ratiocinandi praepollere, memoria deficere comminiscitur, hoc praefertim saeculo, utjam vocitari caeptum est, Demonstrativo, quo scientiae vix non omnes Methodo Euclidaea, sive Geometrica traduntur, ratiocinii plus quam Memoriae adminicula poscente, Quamvis autem inficias non iverim in omni non tantum Philosophia, sed aliis quoque scientiis quin in omni vitae genere, instituendisque actionibus sive externis sive internis rationis usum esse excellentissimum, at certissimumquoque est, Peculiares scientias, qualis Medicina praesertim & Jurisprudentia est, Memoriam exposcere prorsus divinam Quis enim vel tot innumera in tribus ut vocantur Regnis Animalium Vegetabilium, & Mineralium occurentia, rerum nomina et proprietates, quas Medico ad ungvem universasnosse convenit, vel addiscet, vel in fixa animo tenebit? quis in Jurisprudentia tot diversos actionum humanarum casus & Circumstantias legesque vix non in omnes per saecula sancitas animo comprehendere, & casu quovis obvio revocare poterit sine Memoria vasta quidem ea & prorsus stupenda? Quia vero non omnibus talis haec a Natura contigit, qualem in Lucullo depraedicat Cicero, qui ut literis consignamus, qua monumentis mandare volumus, sic in animo res insculptas habebat: nec qualem Themistocli fuisse legimus, qui pollicenti cuidam se artem ei memoria, quae tum proferebatur traditurum respondisse dicitur gratius sibi illum esse facturum, si se oblivisci quae vellet quam si meminisse docuisset. Arte igitur quadam Memoria juvanda est, ut quae naturae forte viribus nequiret subsidiis artis & imprimat animo facilius, & promptius sicubi usus postulet, reproducat. Tradidere multi praecepta ejus modi Mnemonica in formam quasi Artis redacta, ostendit quoque summus Germaniae Philosophus Volfius in opere suo Metaphysico modum extendendae Memoriae & Imaginationis, hujusque insigne exemplum memorat in Vallisio celebri illo Mathematico, qui nocte obscura, sola Imaginationis vi, & repraesentatione e stupenda numerorum serie Radicem extraxit Quadratam. Consentiunt vero in hoc omnes vix quidqvam aut apprehendi facilius animo, aut inhaerere tenacius, quam versus, Ligatam quippe dici Orationem non ideo tantum quod ad numeros certos, pedumque mensuram comprehensa inilla verba ligataque sint; sed etiam quod junctura illa verborum, res quoque ipsae animo memoriaeque ipsi firmius quasi alligentur.
Hoc ego instituto & imitamine Tripartitum opus Juris Consvetudinarii Regni Hungariae, Principatusque hujus Transilvaniae in brevissimo hoc compendio exhibeo, ad mensuram Carminis Heroici compactum, tum quo in paucissimis his lineamentis conspectum totius Corporis praeberem, tumut quae in ipso Carmina conjuncta sunt. Summaria nempe Numerique Titulorum Indices, Intellectui quoque nexa eodempercipienda proponerem, Tuamque hoc modo & meam Memoriam juvarem. Id quod iis quibus Leges Imaginationis cognita sunt, non aliter evenire posse certum est, & persvasum.
Quodsi ergo prodesse Tibi quiquam Lector Benevole hoc Carmine potui impensi laboris fructum omnem tuli, sin nihil hic quod Te juvet repereris, Metamen memet Musa hac mea utcunque delectasse in precio pono. Vale interim & qui laudes Tuas non expetit eum vituperare si caveris, Tu mihi laude dignissimus videbere Vale! Dabam Cibinii V. Calend. Jun. A. aerae Christ. M. D. C C X L I V.