 |
Alexander
ROBERTO S.P.D.
Oh carmina tua! Nihil
nobis fortunatius!
Barbiton meum iam paries habet, sed Te, haud imbellis lyrae potentem videns,
Musa iuvante una nocte nonnullae carmina tua amabilia in sermonem teutonicum
verti, unum etiam in latinum - Catulli modo utens numeroque.
Quam vellem omnia carmina tua legere, quasi helluari carminibus, et quam
multa vertere, deinceps autem typis exarare! - Puto etiam principem poetarum
hungarorum, amicum meum ex animo opera tua convertere velle et posse;
nomen eius est WEÖRES SÁNDOR, habitat BUDAPESTii, TÖRÖKVéSZ
U. 3.c. Mitte ei, amabo te, quae habes volumina.
Sane genius tuus gloriandus et praedicandus est!
Carmen meum, a me limatum politius Tibi iterum mitto - mendosus enim erat.
??? "jamas bastante alabadar", sicut brasiliani solent complexus
mitto -
Tibi autem CAMENA quaecumque preceris det!
I.Kal.Mai.
LXIV
|